Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.27.5 Cic. Fam. 11.27.8 (English) >>Cic. Fam. 11.28.1

11.27.7 quapropter (redeo nunc ad querelam) ego te suffragium tulisse in illa lege primum non credidi ; deinde, si credidissem, numquam id sine aliqua iusta causa existimarem te fecisse. dignitas tua facit ut animadvertatur quicquid facias, malevolentia autem hominum ut non nulla durius quam a te facta sint proferantur. ea tu si non audis, quid dicam nescio ; equidem, si quando audio, tam defendo quam me scio a te contra iniquos meos solere defendi. defensio autem est duplex ; alia sunt quae liquido negare soleam, ut de isto ipso suffragio, alia quae defendam a te pie fieri et humane, ut de curatione ludorum. 11.27.8 sed te, hominem doctissimum, non fugit, si Caesar rex fuerit (quod mihi quidem videtur), in utramque partem de tuo officio disputari posse, vel in eam qua ego soleo uti, laudandam esse fidem et humanitatem tuam, qui amicum etiam mortuum diligas, vel in eam qua non nulli utuntur, libertatem patriae vitae amici anteponendam. ex his sermonibus utinam essent delatae ad te disputationes meae! illa vero duo, quae maxima sunt laudum tuarum, quis aut libentius is quam ego commemorat aut saepius, te et non suscipiendi belli civilis gravissimum auctorem fuisse et moderandae victoriae? in quo qui mihi non adsentiretur inveni neminem. qua re habeo gratiam Trebatio, familiari nostro, qui mihi dedit causam harum litterarum ; quibus nisi credideris, me omnis offici et humanitatis expertem iudicaris ; quo nec mihi gravius quicquam potest esse nec te alienius.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.27.5 Cic. Fam. 11.27.8 (English) >>Cic. Fam. 11.28.1

Powered by PhiloLogic